Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16]
“Atqui mihi quoque videor” inquam “venisse, ut dicis,
oportune. tres enim trium disciplinarum principes convenistis. M. enim Piso si adesset, nullius philosophiae,
earum quidem quae in honore sunt, vacaret locus.”
Tum Cotta “Si” inquit “liber Antiochi nostri, qui ab
eo nuper ad hunc Balbum missus est, vera loquitur,
nihil est quod Pisonem familiarem tuum desideres;
Antiocho enim Stoici cum Peripateticis re concinere
videntur verbis discrepare; quo de libro Balbe velim
scire quid sentias.”
“Egone” inquit ille, “miror Antiochum hominem in
primis acutum non vidisse interesse plurimum inter
Stoicos, qui honesta a commodis non nomine sed genere toto diiungerent, et Peripateticos, qui honesta
commiscerent cum commodis, ut ea inter se magnitudine et quasi gradibus non genere differrent. haec
enim est non verborum parva sed rerum permagna
dissensio.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.